Gefunden 20233 Ergebnisse für: re

  • Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus (Liber Genesis 4, 4)

  • ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus ejus (Liber Genesis 4, 5)

  • dixitque Dominus ad eum quare mæstus es et cur concidit facies tua (Liber Genesis 4, 6)

  • nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus ejus et tu dominaberis illius (Liber Genesis 4, 7)

  • dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum (Liber Genesis 4, 8)

  • et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum (Liber Genesis 4, 9)

  • dixitque Cain ad Dominum major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Liber Genesis 4, 13)

  • dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum (Liber Genesis 4, 15)

  • egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden (Liber Genesis 4, 16)

  • cognovit autem Cain uxorem suam quæ concepit et peperit Enoch et ædificavit civitatem vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch (Liber Genesis 4, 17)

  • qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella (Liber Genesis 4, 19)

  • dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum (Liber Genesis 4, 23)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina