Gefunden 2484 Ergebnisse für: reges Israel

  • igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim (Liber Genesis 14, 5)

  • scilicet adversum Chodorlahomor regem Ælamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque (Liber Genesis 14, 9)

  • et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo (Liber Genesis 17, 16)

  • at ille nequaquam inquit Jacob appellabitur nomen tuum sed Israël quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines prævalebis (Liber Genesis 32, 28)

  • quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)

  • et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israël (Liber Genesis 33, 20)

  • ecce filii ejus veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fœdam rem esset operatus in Israël et violata filia Jacob rem inlicitam perpetrasset (Liber Genesis 34, 7)

  • dicens non vocaberis ultra Jacob sed Israël erit nomen tuum et appellavit eum Israël (Liber Genesis 35, 10)

  • dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur (Liber Genesis 35, 11)

  • reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël fuerunt hii (Liber Genesis 36, 31)

  • Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam (Liber Genesis 37, 3)

  • dixit ad eum Israël fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente (Liber Genesis 37, 13)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina