Gefunden 1432 Ergebnisse für: rex

  • egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portæ civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco (Liber Iudicum 9, 35)

  • tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos (Liber Iudicum 9, 43)

  • post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim (Liber Iudicum 10, 1)

  • quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Jepthæ de terra Tob (Liber Iudicum 11, 5)

  • noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Jepthæ quæ per nuntios mandaverat (Liber Iudicum 11, 28)

  • qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum (Liber Iudicum 13, 11)

  • perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum junxit ad caudas et faces ligavit in medio (Liber Iudicum 15, 4)

  • quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatæ jam fruges et adhuc stantes in stipula concrematæ sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret (Liber Iudicum 15, 5)

  • in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat (Liber Iudicum 17, 6)

  • in diebus illis non erat rex in Israël et tribus Dan quærebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat (Liber Iudicum 18, 1)

  • et sic cœpto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam (Liber Iudicum 18, 26)

  • mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israël (Liber Iudicum 18, 31)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina