Gefunden 252 Ergebnisse für: sacerdotes album

  • coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis (Liber Baruch 6, 9)

  • et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur (Liber Baruch 6, 17)

  • hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt (Liber Baruch 6, 27)

  • et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt (Liber Baruch 6, 30)

  • a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos (Liber Baruch 6, 32)

  • a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes (Liber Baruch 6, 45)

  • nam cum supervenerit illis prœlium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis (Liber Baruch 6, 48)

  • etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur (Liber Baruch 6, 54)

  • sacerdotes ejus contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum (Prophetia Ezechielis 22, 26)

  • et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quæ sunt ante ædificium separatum hæc sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum (Prophetia Ezechielis 42, 14)

  • et offeres eos in conspectu Domini et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino (Prophetia Ezechielis 43, 24)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina