Gefunden 469 Ergebnisse für: secundum

  • ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quæ operatur in nobis (Epistula ad Ephesios 3, 20)

  • unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 7)

  • ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate (Epistula ad Ephesios 4, 16)

  • deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris (Epistula ad Ephesios 4, 22)

  • et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Epistula ad Ephesios 4, 24)

  • secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem (Epistula ad Philippenses 1, 20)

  • circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus (Epistula ad Philippenses 3, 5)

  • secundum æmulationem persequens ecclesiam Dei secundum justitiam quæ in lege est conversatus sine querella (Epistula ad Philippenses 3, 6)

  • qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia (Epistula ad Philippenses 3, 21)

  • Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu (Epistula ad Philippenses 4, 19)

  • in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate cum gaudio (Epistula ad Colossenses 1, 11)

  • cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quæ data est mihi in vos ut impleam verbum Dei (Epistula ad Colossenses 1, 25)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina