Gefunden 167 Ergebnisse für: servus

  • sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam (Liber Deuteronomii 12, 18)

  • et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi (Liber Deuteronomii 16, 11)

  • et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto custodiesque ac facies quæ præcepta sunt (Liber Deuteronomii 16, 12)

  • et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt (Liber Deuteronomii 16, 14)

  • mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab jubente Domino (Liber Deuteronomii 34, 5)

  • Moses servus meus mortuus est surge et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israël (Liber Iosue 1, 2)

  • confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam præcepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quæ agis (Liber Iosue 1, 7)

  • ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra (Liber Iosue 22, 5)

  • et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini centum decem annorum (Liber Iosue 24, 29)

  • et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo (Liber I Samuelis 3, 9)

  • et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus (Liber I Samuelis 3, 10)

  • ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cujusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum (Liber I Samuelis 17, 32)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina