Gefunden 56 Ergebnisse für: tabernacula

  • populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)

  • corruitque Judas coram Israël et fugit in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 25, 22)

  • et ut prædicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivæ et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est (Liber Nehemiae 8, 15)

  • et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portæ Aquarum et in platea portæ Ephraim (Liber Nehemiae 8, 16)

  • fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum et fuit lætitia magna nimis (Liber Nehemiae 8, 17)

  • abundant tabernacula prædonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum (Liber Iob 12, 6)

  • congregatio enim hypocritæ sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt (Liber Iob 15, 34)

  • hæc sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus ejus qui ignorat Deum (Liber Iob 18, 21)

  • dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum (Liber Iob 21, 28)

  • cui dedi in solitudine domum et tabernacula ejus in terra salsuginis (Liber Iob 39, 6)

  • emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua (Liber Psalmorum 42, 3)

  • et sepulchra eorum domus illorum in æternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis (Liber Psalmorum 48, 12)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina