Gefunden 49 Ergebnisse für: terrarum

  • an ignoratis quæ ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid prævaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea (Liber II Paralipomenon 32, 13)

  • conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere (Liber Esdrae 3, 3)

  • postquam autem hæc conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israël et sacerdotes et Levitæ a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Jebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Ægyptiorum et Amorreorum (Liber Esdrae 9, 1)

  • tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima (Liber Esdrae 9, 2)

  • a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac (Liber Esdrae 9, 7)

  • quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est juxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua (Liber Esdrae 9, 11)

  • et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum (Liber Nehemiae 9, 30)

  • et reliqui de populo sacerdotes Levitæ janitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiæ eorum (Liber Nehemiae 10, 28)

  • quæ lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum (Liber Iob 37, 12)

  • et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus iræ tuæ (Liber Psalmorum 17, 16)

  • psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Liber Psalmorum 23, 1)

  • et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Liber Psalmorum 71, 8)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina