Gefunden 2185 Ergebnisse für: vir
vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis (Epistula Iacobi 1, 8)
beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 1, 12)
ira enim viri justitiam Dei non operatur (Epistula Iacobi 1, 20)
quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo (Epistula Iacobi 1, 23)
etenim si introjerit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introjerit autem et pauper in sordido habitu (Epistula Iacobi 2, 2)
in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus (Epistula Iacobi 3, 2)
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (Epistula I Petri 1, 5)
vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Epistula I Petri 2, 9)
similiter mulieres subditæ suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant (Epistula I Petri 3, 1)
sic enim aliquando et sanctæ mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectæ propriis viris (Epistula I Petri 3, 5)
viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiæ vitæ uti ne inpediantur orationes vestræ (Epistula I Petri 3, 7)
qui est in dextera Dei profectus in cælum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus (Epistula I Petri 3, 22)