1. Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “Fili mi”. Qui respondit: “Adsum”.

2. Cui pater: “Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meae;

3. sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis,

4. fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar”.

5. Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam.

6. Rebecca autem dixit filio suo Iacob: “Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:

7. "Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar".

8. Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam in eo, quod praecipio tibi.

9. Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur.

10. Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur”.

11. Cui ille respondit: “Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis.

12. Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione”.

13. Ad quem mater: “In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge afferque, quae dixi”.

14. Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius.

15. Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum

16. pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit;

17. dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob.

18. Qui ingressus ad patrem suum dixit: “Pater mi”. At ille respondit: “Audio. Quis es tu, fili mi?”.

19. Dixitque Iacob ad patrem suum: “Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua”.

20. Rursum Isaac ad filium suum: “Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi?”. Qui respondit: “Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi”.

21. Dixitque Isaac ad Iacob: “Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non”.

22. Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: “Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau”.

23. Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi.

24. Ait: “Tu es filius meus Esau?”. Respondit: “Ego sum”.

25. At ille: “Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea”. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

26. dixit ad eum Isaac pater eius: “Accede ad me et da mihi osculum, fili mi”.

27. Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: “Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

28. Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini.

29. Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus!”.

30. Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius

31. coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: “Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua”.

32. Dixitque illi Isaac pater eius: “Quis enim es tu?”. Qui respondit: “Ego sum filius tuus primogenitus Esau”.

33. Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: “Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus!”.

34. Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: “Benedic etiam mihi, pater mi!”.

35. Qui ait: “Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam”.

36. At ille subiunxit: “Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam”. Rursumque ait: “Numquid non reservasti mihi benedictionem?”.

37. Respondit Isaac: “Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?”.

38. Dixitque Esau ad patrem suum: “Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas!”. Cumque eiulatu magno fleret,

39. motus Isaac dixit ad eum: “Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper.

40. De gladio tuo vives et fratri tuo servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis”.

41. Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum”.

42. Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: “Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te.

43. Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran;

44. habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,

45. et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum, quae fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die?”.

46. Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere”.





“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina