1. Magistro chori. David. Ad commemorandum.

2. Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.

3. Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.

4. Convertantur propter confusionem suam, qui dicunt mihi: “Euge, euge”.

5. Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te; et dicant semper: “Magnificetur Deus”, qui diligunt salutare tuum.

6. Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.





“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina