Prophetia Amos, 2

Neo Vulgata Latina

1 Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem,

2 mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;

3 disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo”, dicit Dominus.

4 Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C

5 mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem”.

6 Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;

7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;

8 et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.

9 Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.

10 Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;

11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus.

12 Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: “Ne prophetetis”.

13 Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;

14 deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam;

15 tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam,

16 et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die”, dicit Dominus.







Kapitel: