1. Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum.

2. Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.

3. Idcirco haec dicit Dominus: “Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est.

4. In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: “Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur”.

5. Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini”.

6. “Ne vaticinemini!”. “Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio!”.

7. Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?

8. Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti.

9. Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.

10. “Surgite et ite, quia non habetis hic requiem!”. Propter immunditiam peribitis perditione pessima.

11. Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur: “Vaticinabor tibi de vino et sicera”, hic esset vates populi istius.

12. Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum.

13. Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.





“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina