1. misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus quia amicus fuerat Hiram David omni tempore

2. misit autem et Salomon ad Hiram dicens

3. tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus

4. nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus

5. quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse ædificabit domum nomini meo

6. præcipe igitur ut præcidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque præceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii

7. cum ergo audisset Hiram verba Salomonis lætatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum

8. et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quæcumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis

9. servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea præbebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meæ

10. itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna juxta omnem voluntatem ejus

11. Salomon autem præbebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui ejus et viginti choros purissimi olei hæc tribuebat Salomon Hiram per annos singulos

12. dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt fœdus ambo

13. legitque rex Salomon operas de omni Israël et erat indictio triginta milia virorum

14. mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super hujuscemodi indictione

15. fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte

16. absque præpositis qui præerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum præcipientium populo et his qui faciebant opus

17. præcepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos

18. quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum





“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina