Found 334 Results for: Abraham Saram Isaac foedus descensus

  • Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit in ter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris. (Liber Genesis 20, 1)

  • Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”. (Liber Genesis 20, 9)

  • Respondit Abraham: “Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam. (Liber Genesis 20, 11)

  • Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam (Liber Genesis 20, 14)

  • Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt; (Liber Genesis 20, 17)

  • concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham. (Liber Genesis 20, 18)

  • Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est; (Liber Genesis 21, 1)

  • Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac (Liber Genesis 21, 3)

  • Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius. (Liber Genesis 21, 5)

  • Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?”. (Liber Genesis 21, 7)

  • Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. (Liber Genesis 21, 8)

  • Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: (Liber Genesis 21, 9)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina