Found 82 Results for: Agri
Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos. (Prophetia Osee 13, 8)
Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri. (Prophetia Ioel 1, 11)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum. (Prophetia Ioel 1, 12)
Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri. (Prophetia Ioel 1, 19)
Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti. (Prophetia Ioel 1, 20)
Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 28)
Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)
Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “Dissere nobis parabolam zizaniorum agri”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
Dixit autem Petrus: “Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri? (Actus Apostolorum 5, 3)
Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis. (Epistula I ad Corinthios 3, 9)