Found 71 Results for: Alii
Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 67)
Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt, (Evangelium secundum Marcum 4, 18)
Alii autem dicebant: “Elias est”. Alii vero dicebant: “Propheta est, quasi unus ex prophetis”. (Evangelium secundum Marcum 6, 15)
Qui responderunt illi dicentcs: “Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis”. (Evangelium secundum Marcum 8, 28)
et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur”. (Evangelium secundum Marcum 10, 12)
Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris. (Evangelium secundum Marcum 11, 8)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)
At illi responderunt et dixerunt: “Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit”. (Evangelium secundum Lucam 9, 19)
Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo. (Evangelium secundum Lucam 11, 16)
Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”. (Evangelium secundum Lucam 16, 7)
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. (Evangelium secundum Lucam 23, 32)
Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 38)