Found 40 Results for: Aman

  • Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum. (Liber Esther 7, 7)

  • Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea?”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. (Liber Esther 7, 8)

  • Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: “En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos”. Cui dixit rex: “Appendite eum in eo”. (Liber Esther 7, 9)

  • Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit. (Liber Esther 7, 10)

  • Die illo dedit rex Asuerus Esther reginae domum Aman adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis; confessa est enim ei Esther quid esset sibi. (Liber Esther 8, 1)

  • Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum super domum Aman. (Liber Esther 8, 2)

  • Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri. (Liber Esther 8, 3)

  • et ait: “Si placet regi, et si inveni gratiam coram eo, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, et accepta sum in oculis eius, obsecro, ut novis epistulis veteres litterae Aman filii Amadathi, Agagitae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur. (Liber Esther 8, 5)

  • Responditque rex Asuerus Esther reginae et Mardochaeo Iudaeo: “Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi appendi in patibulo, quia ausus est manum in Iudaeos mittere. (Liber Esther 8, 7)

  • et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (12a) Quomodo praecepit eis uti suis legibus in omni civitate et auxiliari illis et uti inimicis et adversariis ipsorum, sicut vellent, in uno die, (12b) in omni regno Artaxerxis, quarta decima die duodecimi mensis, id est Adar. (12c) Hoc est exemplar epistulae: (12d) “Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciarum satrapis ac omnibus, qui nostrae iussioni oboediunt, salutem dicit. (12e) Multi nimia bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam; (12f) et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. (12g) Nec contenti sunt gratiarum actionem ex hominibus auferre, sed etiam vaniloquiis eorum, qui bono imperiti sunt inflati, Dei quoque cuncta cernentis et malum odientis arbitrantur se posse fugere sententiam. (12h) Saepe autem et multi in potestate constituti, amicorum, quibus credita erant officia consilio, participes facti sunt effusionis sanguinis innocentis et implicati calamitatibus insanabilibus, (12i) cum isti perversis et mendacibus cuniculis deciperent sinceram principum benignitatem. (12k) Quae res non tam ex veteribus probatur historiis quam ex his, quae in promptu sunt, intuentibus, quae pestilentia indigne dominantium perpetrata sunt. (12l) Unde in posterum providendum est paci omnium provinciarum. (12m) Si diversa iubeamus, quae sub oculis veniunt, discernimus semper cum clementissima attentione. (12n) Aman enim filius Amadathi, Macedo, alienusque a Persarum sanguine et a pietate nostra multum distans, a nobis hospitio susceptus est. (12o) Et tantam in se expertus humanitatem, quam erga omnem gentem habemus, ut pater noster publice vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem semper secundus. (12p) Qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno nos privare niteretur et spiritu. (12q) Nam nostrum servatorem et permanentem benefactorem Mardochaeum et irreprehensibilem consortem regni nostri Esther cum omni gente ipsorum tortuosis quibusdam atque fallacibus machinis expetivit in mortem; (12r) hoc cogitans, ut, illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas. (12s) Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culpa repperimus; sed e contrario iustissimis utentes legibus (12t) et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cuius beneficio et nobis et patribus nostris regnum est optima dispositione directum. (12u) Bene igitur facietis non utentes litteris, quas Aman filius Amadathi direxerat. (12v) Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est Susan, ipse, qui machinatus est cum omni cognatione sua, pendet in patibulo, Deo, qui gubernat omnia, celeriter ei reddente quod meruit. (12x) Exemplar autem huius edicti, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis. (12y) Quibus debetis esse adminiculo, ut contra eos, qui in tempore tribulationis eos aggrediuntur, se possint defendere quarta decima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (12z) Hanc enim diem omnipotens Deus destinatam in interitum electi generis eis vertit in gaudium. (12aa) Unde et vos inter sollemnes vestros dies hanc habetote diem insignem et celebrate eam cum omni laetitia, (12bb) ut nunc et in posterum illa nobis et benevolis Persis sit salus, illis autem, qui nobis insidiantur, memoria perditionis. (12cc) Omnis autem civitas et provincia, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne in ira pereat; et sic deleatur, ut non solum hominibus invia, sed etiam bestiis et volatilibus in sempiternum abominabilis relinquatur. Valete”. (Liber Esther 8, 12)

  • In Susan quingentos viros interfecerunt, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum, quorum ista sunt nomina: (Liber Esther 9, 6)

  • Qui dixit reginae: “In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam?”. (Liber Esther 9, 12)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina