Found 30 Results for: Angustia

  • Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius. (Liber Iob 36, 15)

  • Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? (Liber Iob 36, 19)

  • Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. (Liber Psalmorum 119, 143)

  • cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia”. (Liber Proverbiorum 1, 27)

  • Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. (Liber Proverbiorum 11, 8)

  • Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia. (Liber Proverbiorum 12, 13)

  • dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes: (Liber Sapientiae 5, 3)

  • Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)

  • Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis. (Liber Isaiae 26, 16)

  • Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem. (Liber Isaiae 53, 8)

  • Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum; et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum. (Liber Ieremiae 19, 9)

  • Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. (Liber Ieremiae 49, 24)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina