Found 289 Results for: Animam
Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis. (Liber Proverbiorum 13, 25)
Lux oculorum laetificat animam, fama bona impinguat ossa. (Liber Proverbiorum 15, 30)
Qui abicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. (Liber Proverbiorum 15, 32)
Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona. (Liber Proverbiorum 19, 8)
Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur. (Liber Proverbiorum 19, 16)
Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. (Liber Proverbiorum 19, 18)
Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. (Liber Proverbiorum 21, 23)
tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis. (Liber Proverbiorum 23, 14)
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat. (Liber Proverbiorum 25, 13)
Viri sanguinum oderunt simplicem; iusti autem quaerunt animam eius. (Liber Proverbiorum 29, 10)
Qui cum fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit et non indicat. (Liber Proverbiorum 29, 24)