Found 19 Results for: Anna

  • Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. (Liber I Samuelis 1, 2)

  • Dixit ergo ei Elcana vir suus: “Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii?”. (Liber I Samuelis 1, 8)

  • Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. (Liber I Samuelis 1, 9)

  • Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter (Liber I Samuelis 1, 10)

  • Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam (Liber I Samuelis 1, 13)

  • Respondens Anna: “Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. (Liber I Samuelis 1, 15)

  • Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. (Liber I Samuelis 1, 20)

  • Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: “Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter”. (Liber I Samuelis 1, 22)

  • et ait Anna: “Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum. (Liber I Samuelis 1, 26)

  • Et oravit Anna et ait: “Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo. (Liber I Samuelis 2, 1)

  • Et direpta est omnis substantia mea, et nihil mihi derelictum est, quod non assumptum esset in fiscum regis, nisi uxor mea Anna et Thobias filius meus. (Liber Thobis 1, 20)

  • Et sub Asarhaddon rege de scendi in domum meam, et red dita est mihi uxor mea Anna et filius meus Thobias. In Pentecoste, die festo nostro, qui est sanctus a Septimanis, factum est mihi prandium bonum, et discubui, ut pranderem. (Liber Thobis 2, 1)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina