Found 215 Results for: Annis

  • Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non. (Liber Deuteronomii 8, 2)

  • Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit his quadraginta annis. (Liber Deuteronomii 8, 4)

  • Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum; (Liber Deuteronomii 15, 12)

  • Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt, (Liber Deuteronomii 29, 4)

  • Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. (Liber Iudicum 3, 8)

  • Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez. (Liber Iudicum 3, 11)

  • Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis. (Liber Iudicum 3, 14)

  • Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit terra octoginta annis. (Liber Iudicum 3, 30)

  • Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. (Liber Iudicum 6, 1)

  • Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis. (Liber Iudicum 9, 22)

  • Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir. (Liber Iudicum 10, 2)

  • Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad. (Liber Iudicum 12, 7)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina