Found 111 Results for: Annorum

  • Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui; (Liber Genesis 17, 24)

  • Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius. (Liber Genesis 21, 5)

  • qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei. (Liber Genesis 25, 20)

  • Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum; (Liber Genesis 35, 28)

  • Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam. (Liber Genesis 37, 2)

  • et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia”. (Liber Genesis 41, 36)

  • ­ triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis pharaonis ­ et circuivit omnes regiones Aegypti. (Liber Genesis 41, 46)

  • Venitque fertilitas septem annorum, et segetes congregavit in horrea Aegypti (Liber Genesis 41, 47)

  • et interrogatus ab eo: “Quot sunt dies annorum vitae tuae?”, (Liber Genesis 47, 8)

  • respondit: “Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt”. (Liber Genesis 47, 9)

  • Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum. (Liber Genesis 47, 28)

  • Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem. (Liber Exodus 7, 7)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina