Found 46 Results for: Annum

  • Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra; et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. (Liber Ieremiae 51, 46)

  • Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. (Liber Ieremiae 52, 5)

  • Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem; sola hereditas filiorum eius illorum erit. (Prophetia Ezechielis 46, 17)

  • Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis. (Prophetia Danielis 1, 21)

  • Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 16)

  • praedicare annum Domini acceptum”. (Evangelium secundum Lucam 4, 19)

  • quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani. (Actus Apostolorum 11, 26)

  • Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)

  • Age nunc, qui dicitis: “Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus”; (Epistula Iacobi 4, 13)

  • Et soluti sunt quattuor angeli, qui parati erant in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. (Apocalypsis Ioannis 9, 15)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina