Found 75 Results for: Baptista Maria Virgo
Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti caelum et caelum caelorum et omnem exercitum eorum, terram et universa, quae in ea sunt, maria et omnia, quae in eis sunt; et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat. (Liber Nehemiae 9, 6)
Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. - (Liber Psalmorum 24, 2)
Laudent illum caeli et terra, maria et omnia reptilia in eis. (Liber Psalmorum 69, 35)
Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel; (Liber Isaiae 7, 14)
et dixit: “Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi”. (Liber Isaiae 23, 12)
hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. (Liber Isaiae 37, 22)
Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)
Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. (Liber Ieremiae 2, 32)
Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. (Liber Ieremiae 14, 17)
Ideo haec dicit Dominus: “Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? (Liber Ieremiae 18, 13)
Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel; adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium. (Liber Ieremiae 31, 4)
Tunc laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul. “Et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo. (Liber Ieremiae 31, 13)