Found 286 Results for: CAPUT VII: Versus I
neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)
Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 17)
Et dicit ei Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
At illa, praemonita a matre sua: “Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)
et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 11)
Dicit illis Iesus: “Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 42)
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 7)
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: “Ave, rex Iudaeorum!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 29)
Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 30)
Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “Hic est Iesus Rex Iudaeorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 37)
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “In furorem versus est”. (Evangelium secundum Marcum 3, 21)
Quae cum exisset, dixit matri suae: “Quid petam?”. At illa dixit: “Caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Marcum 6, 24)