Found 73 Results for: Cogitationes

  • Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. (Liber Isaiae 32, 7)

  • Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. (Liber Isaiae 55, 7)

  • Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus. (Liber Isaiae 55, 8)

  • Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. (Liber Isaiae 55, 9)

  • Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, vastitas et contritio in viis eorum. (Liber Isaiae 59, 7)

  • Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas; (Liber Isaiae 65, 2)

  • Ego autem cognoscens opera eorum et cogitationes eorum veniam, ut congregem omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam meam. (Liber Isaiae 66, 18)

  • Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias; usquequo morabuntur in te cogitationes iniquae? (Liber Ieremiae 4, 14)

  • Qui dixerunt: “Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus”. (Liber Ieremiae 18, 12)

  • Et dixerunt: “Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius”. (Liber Ieremiae 18, 18)

  • Non cessabit furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationes cordis sui; in novissimis diebus intellegetis consilium eius. (Liber Ieremiae 23, 20)

  • Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. (Liber Ieremiae 29, 11)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina