Found 30 Results for: Credit
Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. (Liber Iob 15, 22)
Simplex credit omni verbo, astutus considerat gressus suos. (Liber Proverbiorum 14, 15)
Qui credit cito, levis corde est et minorabitur; et, qui delinquit in animam suam, quis innoxium faciet? (Liber Ecclesiasticus 19, 4)
Qui credit legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non minorabitur. (Liber Ecclesiasticus 32, 28)
Homo sensatus credit verbo Dei, et lex illi fidelis sicut qui interrogationem manifestat. (Liber Ecclesiasticus 33, 3)
Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem? (Liber Ecclesiasticus 36, 28)
ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 15)
Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)
Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 18)
Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 36)
Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 24)
Dixit eis Iesus: “Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)