Found 1491 Results for: David de filiis

  • Tunc respondentes dixerunt coram rege: “Daniel de filiis captivitatis Iudae non curavit de te, rex, et de edicto, quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua”. (Prophetia Danielis 6, 14)

  • In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit ab eo, quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)

  • Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis. (Prophetia Danielis 13, 30)

  • Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis. (Prophetia Danielis 14, 10)

  • Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum. (Prophetia Osee 3, 5)

  • Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. (Prophetia Ioel 1, 3)

  • Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum. (Prophetia Ioel 1, 12)

  • Et filios Iudae et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. (Prophetia Ioel 4, 6)

  • Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel. (Prophetia Ioel 4, 16)

  • et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus. (Prophetia Amos 2, 11)

  • canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici; (Prophetia Amos 6, 5)

  • In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis, (Prophetia Amos 9, 11)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina