Found 987 Results for: David in generatione

  • Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum?”. (Liber I Samuelis 18, 8)

  • Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps. (Liber I Samuelis 18, 9)

  • Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam. (Liber I Samuelis 18, 10)

  • Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo. (Liber I Samuelis 18, 11)

  • Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset. (Liber I Samuelis 18, 12)

  • In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo. (Liber I Samuelis 18, 14)

  • omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos. (Liber I Samuelis 18, 16)

  • Dixit autem Saul ad David: “Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini”. Saul autem reputabat dicens: “Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 18, 17)

  • Ait autem David ad Saul: “Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?”. (Liber I Samuelis 18, 18)

  • Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)

  • Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei; (Liber I Samuelis 18, 20)

  • dixitque Saul: “Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “Gener meus eris hodie”. (Liber I Samuelis 18, 21)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina