Found 230 Results for: Decem aes Burana
altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus. (Liber I Regum 6, 26)
Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum. (Liber I Regum 7, 10)
Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera. (Liber I Regum 7, 15)
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu, quinque cubitorum altitudo eius; et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. (Liber I Regum 7, 23)
Et fecit bases decem aereas, quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis. (Liber I Regum 7, 27)
In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura scalpturaque consimili. (Liber I Regum 7, 37)
Fecit quoque decem luteres aereos; quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quattuor cubitorum; singulosque luteres per singulas, id est decem bases posuit. (Liber I Regum 7, 38)
Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram; mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem. (Liber I Regum 7, 39)
et bases decem et luteres decem super bases (Liber I Regum 7, 43)
et ait ad Ieroboam: “Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. (Liber I Regum 11, 31)
Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus; (Liber I Regum 11, 35)
Tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum: ipse indicabit tibi quid eventurum sit puero”. (Liber I Regum 14, 3)