Found 354 Results for: Decem praecepta
Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies. (Liber Exodus 26, 1)
In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)
Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba. (Liber Exodus 34, 28)
Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita; (Liber Exodus 36, 8)
Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. (Liber Exodus 36, 21)
In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 38, 12)
et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis (Liber Exodus 40, 4)
Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 4)
Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 19, 37)
Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)
Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)
Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio. (Liber Leviticus 26, 8)