Found 1948 Results for: Deus aeterna
ad Filium autem: “Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis” (Epistula ad Hebraeos 1, 9)
et iterum: “Ego ero fidens in eum”; et iterum: “Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus”. (Epistula ad Hebraeos 2, 13)
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis”; (Epistula ad Hebraeos 4, 4)
qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)
Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. (Epistula ad Hebraeos 6, 3)
non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. (Epistula ad Hebraeos 6, 10)
Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum (Epistula ad Hebraeos 6, 13)
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, (Epistula ad Hebraeos 6, 17)
neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. (Epistula ad Hebraeos 9, 12)
dicens: “Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus”; (Epistula ad Hebraeos 9, 20)