Found 81 Results for: Dicebant
Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “Ecce, Eliam vocat”. (Evangelium secundum Marcum 15, 35)
Et dicebant ad invicem: “Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?”. (Evangelium secundum Marcum 16, 3)
Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “Nonne hic filius est Ioseph?”. (Evangelium secundum Lucam 4, 22)
qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 31)
Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. (Evangelium secundum Lucam 22, 65)
Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. (Evangelium secundum Lucam 24, 10)
Dicebant ergo discipuli ad invicem: “Numquid aliquis attulit ei manducare?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 33)
et mulieri dicebant: “Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 42)
Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 10)
Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “Hic est vere propheta, qui venit in mundum!”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
et dicebant: “Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: “Ubi est ille?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 11)