Found 451 Results for: Esset

  • Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)

  • et dixit ad puerum suum: “Ascende et prospice contra mare”. Qui, cum ascen disset et contemplatus esset, ait: “Non est quidquam”. Et rursum ait illi: “Revertere septem vicibus”. (Liber I Regum 18, 43)

  • At ille statim abstulit fasciam de oculis suis, et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis. (Liber I Regum 20, 41)

  • Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat; (Liber I Regum 22, 32)

  • intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo. (Liber I Regum 22, 33)

  • et locutus est ei: “Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. (Liber II Regum 1, 16)

  • Crevit autem puer et, cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, (Liber II Regum 4, 18)

  • Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset. (Liber II Regum 4, 39)

  • Quae ait ad dominam suam: “Utinam esset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet”. (Liber II Regum 5, 3)

  • Dixitque ei rex Syriae: “Vade, et mittam litteras ad regem Israel”. Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia siclorum auri et decem mutatoria vestimentorum, (Liber II Regum 5, 5)

  • In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. (Liber II Regum 8, 20)

  • Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. (Liber II Regum 8, 22)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina