Found 86 Results for: Extra
Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: “Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas”. (Liber Genesis 19, 17)
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)
Responderunt Laban et Bathuel: “A Domino egressus est sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum. (Liber Genesis 24, 50)
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo”. (Liber Genesis 48, 22)
mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis. (Liber Exodus 26, 35)
in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel. (Liber Exodus 27, 21)
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. (Liber Exodus 29, 14)
Moyses autem tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quaerebat Dominum, egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra. (Liber Exodus 33, 7)
et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare. (Liber Exodus 36, 32)
Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum, (Liber Exodus 40, 22)
totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur. (Liber Leviticus 4, 12)
Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis. (Liber Leviticus 4, 21)