Found 21 Results for: Fermento
Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae. (Liber Deuteronomii 16, 3)
Aliam parabolam locutus est eis: “Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
Iesus autem dixit illis: “Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 6)
Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 11)
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
Et praecipiebat eis dicens: “Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis!”. (Evangelium secundum Marcum 8, 15)
Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. (Evangelium secundum Lucam 12, 1)
Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum”. (Evangelium secundum Lucam 13, 21)
Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. (Epistula I ad Corinthios 5, 8)