Found 79 Results for: Fructus

  • et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus; (Liber I Maccabaeorum 10, 30)

  • Et unusquisque colebat terram suam cum pace; et terra dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. 9 Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli. (Liber I Maccabaeorum 14, 8)

  • Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur. (Liber Proverbiorum 1, 31)

  • melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius. (Liber Proverbiorum 3, 14)

  • Melior est enim fructus meus auro et obryzo, et genimina mea argento electo. (Liber Proverbiorum 8, 19)

  • Opus iusti ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. (Liber Proverbiorum 10, 16)

  • Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)

  • Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate. (Liber Proverbiorum 16, 8)

  • Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus eius. (Liber Proverbiorum 18, 21)

  • Qui servat ficum, comedet fructus eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur. (Liber Proverbiorum 27, 18)

  • Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina