Found 278 Results for: Fur
forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos. (Liber Psalmorum 124, 3)
Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per vicinas civitates. (Liber II Maccabaeorum 4, 32)
Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam. (Liber Proverbiorum 6, 30)
Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae (Liber Proverbiorum 6, 34)
“Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior”. (Liber Proverbiorum 9, 17)
Desiderium iustorum omne bonum est, praestolatio impiorum furor. (Liber Proverbiorum 11, 23)
Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. (Liber Proverbiorum 15, 1)
Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, (Liber Proverbiorum 22, 24)
Saevitas et erumpens furor, et coram zelo consistere quis poterit? (Liber Proverbiorum 27, 4)
Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. (Liber Proverbiorum 29, 8)
Qui cum fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit et non indicat. (Liber Proverbiorum 29, 24)
ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: “Quis est Dominus?” aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei. (Liber Proverbiorum 30, 9)