Found 209 Results for: Hac
Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae. (Liber II Regum 15, 30)
Reliqua autem gestorum Phacee et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 15, 31)
Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iudae. (Liber II Regum 15, 32)
In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae. (Liber II Regum 15, 37)
Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae. (Liber II Regum 16, 1)
Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. (Liber II Regum 16, 5)
porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac, hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igne Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim. (Liber II Regum 17, 31)
Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan. (Liber I Paralipomenon 1, 9)
et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno. (Liber I Paralipomenon 11, 11)
Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium; Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 16)
Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem. (Liber I Paralipomenon 19, 18)
Ionathan autem patruus David consiliarius, vir prudens et litteratus, ipse et Iahiel filius Hachamonitis erant cum filiis regis. (Liber I Paralipomenon 27, 32)