Found 25 Results for: Heth
HETH. Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum et eripiet eos. (Liber Psalmorum 34, 8)
HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via. (Liber Psalmorum 37, 14)
ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum, HETH. misericors et miserator Dominus. (Liber Psalmorum 111, 4)
ZAIN. Exortum est in tenebris lumen rectis, HETH. misericors et miserator et iustus. (Liber Psalmorum 112, 4)
HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. (Liber Psalmorum 119, 57)
HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae. (Liber Psalmorum 145, 8)
HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum. (Liber Proverbiorum 31, 17)
HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea abominabilis facta est; omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum. (Lamentationes 1, 8)
HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum, non avertit manum suam a perditione; et in luctum redegit antemurale et murum: pariter elanguerunt. (Lamentationes 2, 8)
HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes eius. (Lamentationes 3, 22)
HETH. Novae sunt omni mane, magna est fides tua. (Lamentationes 3, 23)
HETH. “Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum”. (Lamentationes 3, 24)