Found 461 Results for: Iesus miraculum
Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “Quid ista cogitatis in cordibus vestris? (Evangelium secundum Marcum 2, 8)
Et Iesus hoc audito ait illis: “Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Marcum 2, 17)
Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; (Evangelium secundum Marcum 2, 19)
Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea (Evangelium secundum Marcum 3, 7)
Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. (Evangelium secundum Marcum 5, 20)
Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. (Evangelium secundum Marcum 5, 21)
Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “Quis tetigit vestimenta mea?”. (Evangelium secundum Marcum 5, 30)
Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: “Noli timere; tantummodo crede!”. (Evangelium secundum Marcum 5, 36)
Et dicebat eis Iesus: “Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua”. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “Quem me dicunt esse homines?”. (Evangelium secundum Marcum 8, 27)
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; (Evangelium secundum Marcum 9, 2)
Iesus autem ait illi: ““Si potes!”. Omnia possibilia credenti”. (Evangelium secundum Marcum 9, 23)