Found 461 Results for: Iesus miraculum
Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes (Evangelium secundum Matthaeum 12, 15)
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 34)
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 53)
Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
Iesus autem dixit eis: “Non habent necesse ire; date illis vos manducare”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 16)
Statimque Iesus locutus est eis dicens: “Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 27)
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modicae fidei, quare dubitasti?”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)
Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 21)
Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis”. Et sanata est filia illius ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)