Found 461 Results for: Iesus
Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
Respondit Iesus et dixit ei: “Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; (Evangelium secundum Ioannem 4, 13)
Respondit mulier et dixit ei: “Non habeo virum”. Dicit ei Iesus: “Bene dixisti: “Non habeo virum”; (Evangelium secundum Ioannem 4, 17)
Dicit ei Iesus: “Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 21)
Dicit ei Iesus: “Ego sum, qui loquor tecum”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 26)
Dicit eis Iesus: “Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius. (Evangelium secundum Ioannem 4, 34)
ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)
hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. (Evangelium secundum Ioannem 4, 47)
Dixit ergo Iesus ad eum: “Nisi signa et prodigia videritis, non credetis”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 48)
Dicit ei Iesus: “Vade. Filius tuus vivit”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. (Evangelium secundum Ioannem 4, 50)
Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “Filius tuus vivit”, et credidit ipse et domus eius tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)
Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 54)