Found 461 Results for: Iesus
Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: “Hoc vos scandalizat? (Evangelium secundum Ioannem 6, 61)
Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “Numquid et vos vultis abire?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 67)
Respondit eis Iesus: “Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 70)
Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. (Evangelium secundum Ioannem 7, 1)
Dicit ergo eis Iesus: “Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semer est paratum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 6)
Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. (Evangelium secundum Ioannem 7, 14)
Respondit ergo eis Iesus et dixit: “Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 7, 16)
Respondit Iesus et dixit eis: “Unum opus feci, et omnes miramini. (Evangelium secundum Ioannem 7, 21)
Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. (Evangelium secundum Ioannem 7, 28)
Dixit ergo Iesus: “Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 7, 33)
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “Si quis sitit, veniat ad me et bibat, (Evangelium secundum Ioannem 7, 37)