Found 336 Results for: Illud
Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “Mensa Domini contaminata est, et contemptibilis esca eius”. (Prophetia Malachiae 1, 12)
Et dicitis: “Quantus labor!”, et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus. (Prophetia Malachiae 1, 13)
A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)
Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 20)
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 12)
Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)
Ait illis: “Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 23)
Et: “Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet”. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 18)
Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt; (Evangelium secundum Matthaeum 23, 20)
Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 43)
Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)
Iterum secundo abiit et oravit dicens: “Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)