Found 69 Results for: Iniquitas

  • Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit. (Liber Ecclesiasticus 40, 12)

  • de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris. (Liber Ecclesiasticus 42, 13)

  • Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium. (Liber Ecclesiasticus 42, 14)

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)

  • et tetigit os meum et dixit: “Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur”. (Liber Isaiae 6, 7)

  • Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: “Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini!”, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Isaiae 22, 14)

  • agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat. (Liber Isaiae 24, 20)

  • Idcirco super hoc dimittetur iniquitas Iacob, et hic erit omnis fructus ablationis peccati eius: ut scilicet ponat omnes lapides altaris sicut lapides calcis comminutos, ne exstent luci et thymiateria. (Liber Isaiae 27, 9)

  • propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso; (Liber Isaiae 30, 13)

  • Nec dicet incola: “Elangui”. Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas. (Liber Isaiae 33, 24)

  • Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. (Liber Isaiae 40, 2)

  • Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum. (Liber Isaiae 41, 29)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina