Found 14 Results for: Intellegentiam

  • Da mihi sapientiam et intellegentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo; quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare?”. (Liber II Paralipomenon 1, 10)

  • Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intellegentiam bonam super Domino; et compleverunt sollemnitatem septem dierum immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 30, 22)

  • Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam. (Liber Iob 12, 13)

  • Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam. (Liber Iob 32, 8)

  • Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam. (Liber Iob 38, 4)

  • Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam? (Liber Iob 38, 36)

  • Privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam. (Liber Iob 39, 17)

  • Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam. (Liber Proverbiorum 23, 23)

  • Adiecit mandata et praecepta sua et intellegentiam ad faciendum placitum eius. (Liber Ecclesiasticus 15, 15)

  • Vir consilii non despiciet intellegentiam; alienus et superbus non pertimescet timorem. (23) (Liber Ecclesiasticus 32, 22)

  • et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. (Liber Isaiae 56, 11)

  • Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina