Found 43 Results for: Iordanis

  • Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis. (Liber Iudicum 7, 25)

  • Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: “Obsecro, ut me transire permittatis”, dicebant ei Galaaditae: “Numquid Ephrathaeus es?”. Quo dicente: “Non sum”, (Liber Iudicum 12, 5)

  • interrogabant eum: “Dic ergo: Scibboleth” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “Sibboleth”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia. (Liber Iudicum 12, 6)

  • In campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Sarthan. (Liber I Regum 7, 46)

  • Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super ripam Iordanis. (Liber II Regum 2, 13)

  • Trans Iordanem quoque ex adverso Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 63)

  • In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Saredatha. (Liber II Paralipomenon 4, 17)

  • In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar. (Liber Psalmorum 42, 7)

  • Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum; (Liber Psalmorum 114, 3)

  • Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? (Liber Psalmorum 114, 5)

  • Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis. (Liber I Maccabaeorum 9, 42)

  • Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 43)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina