Found 35 Results for: Isai
Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. (Liber Ruth 4, 17)
Dixitque Dominus ad Samuelem: “Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem”. (Liber I Samuelis 16, 1)
Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi”. (Liber I Samuelis 16, 3)
Et ait: “Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium. (Liber I Samuelis 16, 5)
Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: “Nec hunc elegit Dominus”. (Liber I Samuelis 16, 8)
Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: “Etiam hunc non elegit Dominus”. (Liber I Samuelis 16, 9)
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: “Non elegit Dominus ex istis”. (Liber I Samuelis 16, 10)
Dixitque Samuel ad Isai: “Numquid iam completi sunt filii?”. Qui respondit: “Adhuc reliquus est minimus et pascit oves”. Et ait Samuel ad Isai: “Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit”. (Liber I Samuelis 16, 11)
Et respondens unus de pueris ait: “Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo”. (Liber I Samuelis 16, 18)
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)
Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)
Misitque Saul ad Isai dicens: “Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis”. (Liber I Samuelis 16, 22)